403
ROGERII BACHONIS. 263
fixi. Et quia aurum est corpus perfectum, ex argento ui¬
uo rubeo, claroque, & ex tali sulphure, ideo non eligimus
ipsum pro materia lapidis ad Elixir rubeum, eo quòd
ita simpliciter est perfectum, sine mundificatione ingeni¬
osa, & tam fortiter digestum, & coctum naturali calidi¬
tate, quod cum igne nostro artificiali uix in aurum &
argentum operari ualemus. Et quamuis natura aliquid
perficiat, tamen intime mundificare, seu perficere, ac pu¬
rificare ignorat, quia simpliciter operatur super illud
quod habet. Quare si eligeremus aurum uel argentum
pro materia lapidis, uix aut difficulter inueniremus
ignem in eis agentem. Et licet non ignoremus ignem
tamen ad intimam sui mundificationem & perfe¬
ctionem peruenire non possemus, propter sui fortis¬
simam compactionem, & compositionem naturalem
quare excusamur à receptione primi ad rubeum, seu
secundi ad album, cùm inueniamus rem, uel corpus
aliquod, ex tam mundo, uel mundiore sulphure, & ar¬
gento uiuo, super quod natura parum, uel minimum
est operata, quod cum igne nostro artificiali, & experi¬
entia artis nostrae, ad congruam sui decoctionem, mun¬
dificationem, colorationem & fixationem cum ingenio¬
so nostro opere, super hoc continuato, ualemus perue¬
nire. Eligenda est ergo materia, in qua est argentum ui¬
uum mundum, purum, clarum, album, & rubeum, non
ad complementum perductum, sed commixtum aequali¬
ter & proportionabiliter, per modum debitum cum sul¬
phure