403
RICHARDI ANGLICI. 275
osis, ac naturarum cognitione, quęrunt perficere opera
naturae, & secretum secretissimum totius naturalis phi¬
losophiae, ac opus optimum, quod hominem ornat mo¬
ribus, ditat beneficijs, auxi liatur pauperi, & corpus hu¬
manum incolume conseruat praebens ei sanitatem. Et
postea subditur, de illius occultae naturae medicina. Et
ideo omnes huius artis beneficium diligentes, studijs in¬
sistere tenentur, & ex libris ueritatem exhaurire, & non
ex fabulis fictis & operibus mendosis, cum haec ars nul¬
latenus ueraciter inueniatur, (quamuis hominibus
multae sophisticationes appareant) nisi post terminum
studij, & philosophicorum dictorum cognitionem, seu¬
per scientes fidelem informationem cum dicitur. Qui
enim in legendis libris deses extiterit, in praeparan¬
dis rebus promptus esse non poterit. & ultra, Non
bene potest de leui practicae assuescere, cuius mens in
studijs renuit desudare.
De principijs naturalibus.
Cap. III.
Non est autem haesitandum, hanc artem ha¬
bere uera principia naturalia, cum ipsa na¬
tura corpora metallica formet in minera
quod patet per Aristotelem quarto Methe¬
oron, ubi distinguit corpora mineralia in quatuor
species. In lapides, in liquefactiua, in sulphura, & sales.
Et horum quaedam sunt rarae substantię, & compositio¬
nis debilis, & quędam fortis substantiae, & quaedam eorum
ductilia