403
RICHARDI ANGLICI 287
inuenitur in proprietate metallicae naturae, despicias cum
uijs alijs naturae extraneis, quia in ipsis non est aliud, ni¬
si rerum consumptio, temporis perditio & laboris, cum
omnia ista apparenter sint metalla, & non existenter,
quae per minora mineralia, uel consimilia sunt praepa¬
rata. Et ergo stultum est, quaerere in re, quod antea non
fuit in illa, sicut uerum aurum & argentum in rebus foe¬
tidis & adustibilibus.
De differentia sulphuris uulgi, & philosophorum
simplicis, non adurentis. Caput II.
Nunc quęrendum est de differentia Sulphuris
simplicis philosophorum non adurentis, & sul¬
phuris uulgi. Cum philosophus generaliter
loquatur: Sulphur coagulat Mercurium.
Vtrum omne sulphur Mercurium coagulet? Dicendum
est, quòd non. Quia omne sulphur uulgi, secundum phi¬
losophum, metallis est contrarium. Item Auicenna:
Non intrat in magisterium nostrum, quia non est or¬
tum ab eo, cum semper inficiat, denigret, & corrumpat.
quocunque modo per artificium praeparetur. Est enim
ipsum ignis infectus. Ergo si figitur, fusionem impe¬
dit, nec est impossibile corpori coniungi. Cuius exem¬
plum cernitur in ferro, quod sulphur fixum, grossum,
immundum in se habere dinoscitur. Si uero calcinatur
in terream redit substantiam, ut puluis mortuus, & quo
modo posset alijs metallis uitam inspirare? Habet enim
dupli¬