403
RICHARDI ANGLICI. 307
timones fiant eodem modo per alia metalla, in rubeo uel
in albo, ad iunctis medijs mineralibus, uel aliquot ipso¬
rum. Sunt uero ipsi laborantes delusi, aestimantes bo¬
num, secundum apparentiam, hoc facit ipsorum igno¬
rantia, quòd non cognoscunt naturas metallorum.
De uia uniuersali, sermo generalis. Cap. XVIII.
Determinato prologo huius artis, & particulari¬
bus eius: nunc dicemus de uia uniuersali, in quam
ars imitatur naturam. Est autem uia uniuersalis, ut
audiuisti superius, possibilis in naturis metal¬
lorrum, plantare ramos, in quibus crescunt flores miri odoris
& rosulae tam albae, quam rubeę. Primum autem incipere, est solue¬
re lapidem in suam primam materiam, & est coniunctio corporis &
spiritus, ut ex eis fiat una aqua Mercurialis. Vnde Aui¬
cenna: Primumque incipere, est soluere lapidem in suum Mer¬
curium. Vnde Rasis philosophus: Nisi corpora soluas, in
uanum laboras.s.Argentum & Mercurium, ad elixir album: &
Aurum & Mercurium ad elixir rubeum. Et hoc in balneo rori¬
do, ratione putrefactionis, ut corpera uiscositate aqua Mercuri¬
alis soluantur. Vnde Parmenides: Cum coniuncta est in unum
permanens aqua, cum qua fuit ab initio, postea sequitur ele¬
mentorum diuisio, & ipsorum purgatio. Vnde Albertus
Magnus: Quatuor ex uno fiunt & quatuor unum.
Id est, ex aqua Mercuriali. Tertium est terrę mundificatio
de quo dicit Morienus philosophus. Hęc aqua cum terra sua
putrescit, per hoc magisterium totum dirigetur. Vnde Rasis
philoso¬