403
MINOR. 311
rantium laborantibus. Perfectam enim uobis scribo ue¬
ritatem, & operationes certas, & ueras & integras, sine
deuiatione aliqua.
Admonitio, Cauenda duo genera seductorum, &
quòd ars consistat in Mercurio fixo. §. II.
Sed uere uere, multi uenient pseudophilosophi post
me, qui seducent operantes, quorum in genere, tan¬
tummodo duos inuenio, scientiam istam cooperientes.
Primus est ignorans artem, & sophisticus. Secundus
uero sciens, & philosophus inuidus. Primus componit
libros deceptorios, deceptiones suas & sophistica testifi¬
cantes, & scribit super capita ipsorum titulos philoso¬
phorum bonorum, ut uideantur habere bonam artem,
& elixir perfectum. Et ut magis credantur ab homini¬
bus, ferunt pulueres lapidum, albi uel rubei, & tractant
aurum & argentum, sed sequentes deficiunt in operati¬
onibus, dum probant scripta illorum. Secundus est
totus inuidus, & composuit libros de illis, quae magis
remota sunt à ueritate, ad prolongandum homines à uia
uera, in quantum potest, studetque probare dicta sua per
solas rationes, quae uidentur insipientibus esse certissi¬
mae, ille ponit artem in herbis, & plantarum fructibus,
& in multis uegetabilibus extraneis & remotis. Vel ut
uideatur nobis relinquere ueram artem, magis philoso¬
phice loquitur, accipiens fundamentum super quatuor
elementa, quae sunt materiae philosophicae, eaque à mul¬
tis