403
MINOR. 317
De sublimatione corporum imperfectorum. §. VII.
Sublimantur corpora cum adiutorio ignis, & hoc ex¬
pressione ignis. Et hoc fit ad habendam materiam
munde temperatam. Nam quod nimis est uolatile, & ter¬
restreitas immunda, diuiduntur per sublimationem, & re¬
manet substantia temperata, ut dixi, quam quaerimus. Sub¬
limantur etiam cum rebus eleuantibus, cum sulphure, auri¬
pigmento, Mercurio, & alijs spiritibus. Et illud dico cum
corporibus non fixis, ut sunt Iupiter & Saturnus, qui sine
fece, uel re aliqua possunt sublimari, & cum quolibet prae¬
dictorum. Et Venus & Mars quae sublimantur cum praedictis
De sublimatione corporum perfectorum. §.VIII.
Sed notandum praecipue, quòd corpora fixa possunt
etiam sublimari, scilicet Sol & Luna. Sed causa suae
eleuationis est, ut haec purificemus, uel sulphure uel au¬
ripigmento, uel argento uiuo, quod ea facit ascendere
citius per reiterationem, & uelocius figantur. Et hoc est
secretum intimum, quod dico pro certo, & omnes fe¬
celant. Dico tamen: Corpora debent fieri incorpo¬
rea in ascendendo, & incorporea corporea in descen¬
dendo. Maxima industria est, de corpore facere spiri¬
tum, & econuerso. Sed uerum est, quòd si summa uola¬
tilis superat summam fixi, finaliter reuertetur in corpus
spirituale, uel album, uel rubeum. Verè non sum inui¬
dus, nam denudaui omnino.
De fixatione. §. IX.
Figitur