403
MINOR. 319
De Ceratione. §. XII.
Cerantur corpora calcinata cum corporibus resolu¬
tis, & hoc imbibendo & cerando, & quamuis mul¬
tae sint imbibitiones corporum, tamen melior fit cum
Mercurio, scilicet quando est aqua uiua depurata. Et me¬
lior inceratio fit cum azot uiuo, & gutta saponis. Nam aqua
corporis, cum corpus redactum sit in Mercurium, dici¬
tur sanguis, & qualicunque modo aliquid cum oleis dici¬
tur, non ualet quicquam, nisi oleum prius sit fixum
& incombustibile factum, & istud oleum non habetur
nisi ex metallis fixis, scias hoc excellentissimum secretum,
& quod magis carum apud philosophos inuenitur.
De Coagulatione. §. XIII.
Coagulantur cuncta resoluta cum adiutorio ignis
& hoc in uasis firmiter clausis, sed tene à me hoc se¬
cretum, quòd res perfecte coagulata est, quae fluit cum
ignitione conuenienti, & cum expectatione examinis
ignis. Sin autem non, reitera opus, & peruenies per rei
terationem ad propositum, Domino annuente.
De Particularibus ad album in genere. §. XIIII.
Ecce narraui tibi cunctas operationes ueras & neces¬
sarias in opere huius artis ad laborem abbreuian¬
dum, & adiuuandam naturam generaliter. Modo ut sa¬
tis faciam, specialia & particularia meliora enodabo in
hoc capitulo. Primo ergo quomodo corpora augmen¬
tantur, & postea de abbreuiatione temporis & laboris,
& elixir. Et quia nullo modo potest fieri rubeum uerum,
nisi praecedat album, talia uero ad augmentandas rosas
albas