403
326 ROSARIVS
misericordiae solo. Et depraecor te humiliter & deuote coe¬
lestis pater, ut non intret in corda iniquorum, sciant au¬
tem filij sapientiae & intellectus, quod Hortulanus me¬
us, gratia Spiritus sancti paracleti infusus & repletus, so¬
lam mihi clauem demonstrauit, per quàm cunctae por¬
tae in ictu oculi mirabiliter, & quasi miraculose aperiun¬
tur, in mei Rosarij capitulo primo. Et gratiam, quam mi¬
hi Hortulanus meus fecit sua benignitate, pie & amica¬
biliter scribam omnibus doctis & intelligentibus.
Compositio aquae fortis, quae est clauis Rosarij. §.XIX.
Accepit enim Hortulanus tres herbas, quas genera¬
tas inuenit in loco Rosarij ex eadem terra, de qua
Rosarius est egressus, & erant Chelidonia, Portulaca ma¬
rina, & Mercurialis. Ex his tribus composuit clauem praedictam
quem modum componendi uobis perfectissime enodabo,
Recipe duas libras uitrioli uiridis, & duas salis petrae
& unam libram aluminis plumosi, terendo quodlibent
per se. Deinde coniunge. Postea habeas aludel uitreum
bene lutatum, exterius circumquaque luto sapientiae, &
pone in eo puluerem praedictorum, & alembicum de¬
super uitreum, iuncturas firmiter cum bono luto sigil¬
la, ut respirare non ualeat, & pone super furnum di¬
stillationis dando illi lentum ignem. Distillatur enim
prima aqua primo, quam recipias in phialam uitream cum
longo collo, sitque phiala cum alembico sigillata cum luto
praedicto, continua ignem lentum, donec alembicus intus
colore