403
328 ROSARIVS
& laudabiles, quod resoluit solidum, & reddit liquidum, mundat
immundum, corrodit superfluum, figit fugitiuum, consolidat dis¬
gregatum, augmentat tincturam azymam optime, & rubeam.
omnia penetrat, durum mollificat, & molle indurat, & di¬
scordantes concordat, & est clauis totius huius artis, in
hoc capitulo nostro. Quid dicam de ipsa? Eius laudes in¬
ueniuntur interminabiles. Valet & aqua prima & secun¬
da ad multa in hac arte, Coniunge ambas simul, nec meli¬
orem rem habere potes in mundo, ad abluendum calces
corporum quascunque. Quia omnis immunditia, nigredo,
corruptio, & sulphureitas adurens, per eam tollitur. In feci¬
bus uero est maxima tinctura, studeas in ipsis, nam in eis
est magnum arcanum. Imbibe feces cum tota aqua, prima &
secunda, & dimitte stare, & incorporari per quantuor dies, &
iterum distilla per praescriptum modum, & habebis plus
de aqua forti corrosiua, quàm prius habuisti, & hoc est
finale secretum. In hac enim aqua resoluuntur cunctae
tincturae coadunandae, earum enim aqua tunc admisce¬
ri potest cum aquis corporum calcinatorum & resoluto¬
rum. In ea enim resoluuntur Saturnus & lupiter, Mars,
& Venus, Mercurius, Luna, & Sol. Per ipsam etiam
melioratur ziniar, & multa alia, cùm quibus opus ab¬
breuiatur, coloratur, augmentatur. Et haec de prima
parte primi capituli sufficiunt, Ad ipsam tamen com¬
plendam, de secunda ipsius parte, & ultima tractabo.
Nam bene sequitur Elixir cum iuuamine, post omnium
corporum perfectam augmentationem.
Reclu¬