403
MINOR. 331
runt philosophi, qui perfectionem habebant. Ipsum so¬
lum, quicquid scribitur, est lapis quem philosophi lau¬
dant ubique, quem occultant in infinitis parabolis, & scri¬
pturis fictis & similitudinibus, & detegunt eum cum ma¬
gnis suis philosophijs. Et iam talem inspirauit mihi spi¬
ritus Dei gratiam, quod cum duobus uerbis eius, omnes
libros philosophicos, de hac arte exponam. Ecce uer¬
bum Spiritus sancti: MERCVRIVS, EST LAPIS QVEM
HONORANT PHILOSOPHI. Diuisum est cor meum
& sicut librum aperiens legat quilibet & intendat. So¬
lum Argentum uiuum quaerimus. In ipso enim totum
est quod desideramus, ergo suam in se continet tinctu¬
ram. O quàm preciosissima creatura est illa, & delecta¬
bilis, Deus enim meliorem non creauit, praeter animam
rationalem. Habet in se corpus, animam, & spiritum. Cor¬
pus stat, anima uiuificat, spiritus tingit. Ista sunt in Mer¬
curio solo, ex aquae grossitie ui sulphuris puri non
rentis congelato. Mercurius ergo lapis noster est, nec
alia res esse potest, quem aquam siccam nominamus,
quòd ui sulphuris azymi, uel rubri uniformiter est in¬
spissatus, à quo cuncta corpora trahunt originem, ex
ipso enim fiunt, & in ipsum reuertuntur. Verbi gratia:
Sol ex Mercurio uiuo puro fit, & iterum reuertitur in
Argentum uiuum per ingenium, & sic de cunctis cor¬
poribus habet fieri.
De differentia Mercuriorum. §. II.
Sed