403
CALIDIS FILII IAZICHI. 343
in simul, agit uterque eorum in suum socium, factum sibi si¬
milem. Et exemplum est huius, aqua & terra, quia aqua
cum terrae coniungitur, conatur ad soluendum eam cum
sua humiditate, & sua uirtute & proprietate, quae in ea
sunt, & facit eam subtiliorem, quàm prius erat, & reddit
eam sibi consimilem, nam erat aqua subtilior terra. Et
similiter facit anima in corpore, & eodem modo inspis¬
satur aqua cum terra, & fit consimilis terrae in densitate,
quia terra spissior est aqua. Et scias, quòd inter solutio¬
nem corporis, & congelationem spiritus, non est diffe¬
rentia temporis, neque opus diuersum, ita quòd sit unum
sine alio, si cut non est inter aquam & terram in sua con¬
iunctione pars temporis diuersa, quòd cognoscatur, uel
uesperetur una ab alia, in eorum operationibus, sed eo¬
rum est unus terminus, & unum factum, & una & eadem
operatio circuit super ipsa duo, & simul, ante compositi¬
onem. Et ideo dixi ante compositionem, ne putet, qui hunc li¬
brum legerit, & audierit solutionem & congelationem, ut dixi,
quod sit compositio quam nominauerunt Philosophi, quia
sic esset in errore sui facti, & suae scientiae. Quia composi¬
tio in hoc artificio seu magisterio, est coniunctio siue ma¬
trimonium congelati spiritus cum corpore soluto, & eorum
coniunctio, & eorum passio est super ignem. Nam cali¬
ditas est eius nutrimentum, & anima non dimittit corpus,
nec cum eo coniungitur omnimoda coniunctione, nisi
per mutationem utriusque à sua uirtute & proprietate, &
post conuersionem suarum naturarum. Et haec est solu¬
tio