403
350 LIBER SECRETORVM ALCHEMIAE
frigiditas, tunc conuersae fuerunt, & inspissauerunt se, & de¬
scenderunt ad centrum, & coniunctę sunt naturae terrestres
quae se subtiliauerunt, & conuersae fuerunt in suam generati¬
onem, & imbiberunt se in eis, & coniunxit humiditas illas
partes diuisas, & conata est terra siccare illam humiditatem.
& obsedit eam, & prohibuit ne exiret ab ea, & apparuit
quod erat absconsum super eum. Et non potuit humiditas sepa¬
rari retentione siccitatis. Et similiter inuenimus, quod quicquid
est in mundo, retinetur per suum contrarium, uel cum suo contra¬
rio .s.caliditas cum frigiditate, & siccitas cum humiditate.
Postea cum quilibet eorum obsedit suum socium, commiscuit se
subtile cum spisso, & factae fuerunt illae res una substantia
scilicet sua anima calida & humida, & suum corpus frigi¬
dum & siccum. Postea conata fuit soluere & subtiliare cum
sua caliditate, & sua humiditate, quę est sua anima. Et co¬
nata fuit claudere & retinere, cum suo corpore quod est frigi¬
dum & siccum. Et sic super hoc circuit & conuertitur officium
huius. Iam asserui tibi ueritatem, quam uidi & feci, & prae¬
cepi tibi, ut conuertas naturas, à sua subtilitate, & suis sub¬
stantijs cum caliditate & humiditate, quousque conuer¬
tantur ad aliam substantiam, & ad alios colores. Et non
transgrediaris quod in hoc libro dicitur, & procedas re¬
cte in magisterio, prout cupis.
De fixione spiritus. Cap. VI.
Et scias, quod corpus cum commiscet se cum humidi¬
tate, & ipsum inuenit ignis caliditas, conuer¬
titur humiditas super corpus, & soluit ipsum,
& tunc