403
CALIDIS FILII IAZICHI, 355
conabitur spissum retinere subtile, & conabitur anima
pugnare cum igne, & pati ipsum, Et conabitur spiritus
submergi in corporibus, & fundi in eis. Et oportuit hoc
esse, quia corpus solutum, cum commiscuit se cum anima,
commiscuit se cum ea, cum omnibus suis partibus, & alia in
alijs intrauerunt cum sua similitudine, & conuersa fuerunt
num & idem. Et ideo oportuit, quod accidat animae de com¬
moditate, & de durabilitate, & permanentia, quae acci¬
dit corpori in loco commixtionis. Et similiter spiritui in
hoc statu uel permanentia animae & corporis, conueni¬
ens fuit accidisse. Quia spiritus cum commiscetur cum ea, cum
labore operationis, & commixtae fuerint partes eius cum
omnibus partibus aliorum duorum, quae sunt, uid elicet ani¬
ma & corpus, tunc conuersa fuerunt, spiritus & alia ambo
unum quid, & indiuisibile, secundum substantiam integram, cu¬
ius saluae fuerunt suae naturae, & conuenerunt suae partes,
unde cum obuiauerit istud compositum corpori soluto
& ipsum consequuta fuerit caliditas, & apparuit super fa¬
ciem eius, quod erat in eo ex humiditate, & liquefactum
fuerit in corpore soluto, & transiuit in ipsum, & commi¬
scuit se cum eo, quod est de natura humiditatis, incen¬
dit se, & defendit se ignis cum eo. Vnde cum tunc ignis
uoluerit cum eo suspendi, prohibebit eum apprehende¬
re se, id est, adhaerere cum spiritu admixto aquae suae. Et
ignis non adhaerebit ei, quousque sit purum. Et similiter
aqua, ex sua natura fugit ab igne, & quando ipsam con¬
sequitur ignis, & uult eam auolare, & sic fuit corpus cau¬
sa reti¬