403
358 LIBER SECRETORVM ALCHEMIAE
corpus cum anima praeparata. Rursum, fugare ca¬
dit super spiritum & animam, & fundere & dealbare, &
incerare & soluere, cadit super corpus. Et congelare ca¬
dit super animam, & intellige.
Quòd unus tantum sit lapis, & de eius
natura. Cap. XIIII.
Dixit Bauzan philosophus Graecus, cum inter¬
rogauerunt eum: Nunquid germinans potest
fieri lapis? Dixit sic: Duo scilicet primi lapi¬
des, Lapis alkali, & lapis noster, qui est ui¬
ta illi, qui ipsum scit, & eius factum. Et qui nesciuit & non
fecit, & non certificabitur, quomodo nascatur, aut pu¬
tabit lapidem, aut qui non compraehendit super omne
quod de modis huius lapidis dixi, iam parauit se morti
& pecuniam suam perditioni. Quia nisi hunc lapidem
honoratum inuenerit, non consurget alius suo loco, &
non uincent naturae super ipsum. Eius natura est calidi¬
tas multa cum temperamento. Vnde qui ipsum sciuit, iam
docuit ipsum, & qui ipsum ignorauerit, non docuit ip¬
sum. Habet autem proprietates & uirtutes multas. Nam
ipse mundificat corpora ab additionibus accidentium
aegritudinum, & conseruat substantias saluas, ita quod
non appareant, neque uideantur in eo turbationes contra¬
riorum, nec fugimentum sui uinculi. Hic est enim sapo corpo¬
rum & eorum spiritus, & eorum anima, quando commiscetur cum
eis, soluit ea sine detrimento. Hic est uita mortuorum
& eorum