633
132 EVONYMI
seu aquae ardentis quinta essentia, che¬
lidoniae, sanguinis humani, fragorum, an¬
timonij, &c. Aliae compositae, nempe
cum remedia quaedam ad aliquam quin¬
tam essentiam iam perfectam adijciun¬
tur, ut uires earum extrahat, quibus &
aurum potabile adscribi debet.
¶Dubitatio orit, inquit Cardanus,
an aquam liceat facere temperatam, quam
Quintam uocant essentiam. Erit autem
haec, ut docebo, aether, id est substantia
tenuissima mobilis, & quae motu calo¬
rem temperatum retinet, & eum pluri¬
mum. Haec igitur uires omnes conser¬
uare potest, & uitam producere. Nam
cum tenuissima sit, miscet se humido
primo penetrans solida, ac excremen¬
ta separat quae in illo continentur. Quia
uerò calidi plurimum habet, eijcit im¬
purum quicquid est, naturalemque ob
id calorem instaurat. Nihil enim aliud
est senectus, quàm naturalis caloris im¬
minutio. imminuit uerò, quia motus
prohibetur, ut de igne dixi. similis est
enim