403
COMMENT. 367.
habeat sui spermatis, & suae tincturae idoneum receptacu¬
lum, & sibi consonans, & hoc est argentum philosophorum.
Et ideo sequitur, MATER EIVS LVNA.
Quòd coniunctio partium lapidis dicatur impregnatio. Cap. V.
Quae duo, cum sese receperint in coniunctione la¬
pidis, impregnatur lapis in uentre uenti, &
hoc est quod postea dicit: PORTAVIT IL¬
ILVD VENTVS IN VENTRE SVO. Pla¬
num est, quod uentus est aër, & aer est uita, & uita est ani¬
ma. Et ego iam superius loquutus sum de anima, quae to¬
tum lapidem uiuificat. Et sic oportet, quod uentus portet totum
lapidem & reportet, & pariat magisterium. Et tunc sequitur
quod alimentum recipiat à nutrice sua, id est, à terra. Et ideo
dicit philosophus: NVTRIX EIVS TERRA EST.
Quia sicut infans sine alimento nutricis nunquam ad aeta¬
tem perueniret. Ita lapis noster sine fermentatione suae ter¬
rae nunquam parueniret ad effectum. Quod quidem fermentum
alimentum dicitur. Sic enim generatur ex uno patre, cum
coniunctione matris. Res, id est, filij similes patri, qui si
longa decoctione caruerint, erunt matri similes in albe¬
dine, & patris pondus retinebunt.
Quòd lapis perfectus sit, si anima in corpore fi¬
xa fuerit. Cap. VI.
Postea sequitur: PATER OMNIS TELES¬
MI TOTIVS MVNDI EST HIC, hoc est, in
opere