633
THESAVRVS. 143
corruptibilius est. Caeterum hac circula¬
tione multoties iam facta, tandem ape¬
riat quod in summo est foramen: ubi ex
pretiosissimo & suauissimo odore co¬
gnosces, nunquid de quatuor elementis
restet, quod in quintam essen. nondum com¬
uersum sit. Nam si res perfecta sit, odor
longè omnium fragrantissimus prodibit,
adeo excellens ut qui eo fruuntur, ex
terra ad coelum eleuati sibi uideantur,
& coelesti quadam fragrantia frui. Hic
uapor si in secretum aliquem domus
locum se insinuet, adeò replebit totam
domum, ut nihil suauius, amoenius, &
odoratius unquam sensisse uidearis, res
dictu mirabilis & ferè incredibilis.
Quòd si in fastigio turris ponatur,
mne genus auium quae in uicinia sunt
alliciet. Si uerò excellens illa odo¬
ris gratia nondum appareat, iterum
claudes pellicanum, & diligenter lu¬
tatum rursus impones ad destillatio¬
nem circulatoriam, quousque appareat
perfecta ipsa quinta essentia, siue ut