103
4
DE VITA LONGA
scilicet ratione corpus tanquam blasa-
mum conseruaret, ne mortis causa exhi¬
beret sese, immemor in uita mortem non
este. Nihil enim aliud mors est, nisi quae¬
dam dissolutio, quae ubi accidit, tum de¬
mum moritur corpus: hucque omnia sua
excerpta retulit Hippocrates, corpuscu¬
lumque illud prae manibus sumere, & ob¬
noxium morti, mortali remedio conser¬
uare decreuit, cum in eo nulla unquam
suerit uita, quae ex fonte uitae manarit:
Siquidem corpus est creatura, at non
uita. Non prorsus referenda est, inquies,
Hippocratica musa ad mortalitatem.
Esto, at multo faciliorem uiam ad sani¬
tatem inuenies: Nihil etenim praeter ea,
que creaturae sunt, Hippocrati tribuit
Deus. Sed redeamus ad propositum. Huic
corpori Deus adiunxit aliud quoddam,
puto ceoleste, id quod in corpore uitae
existit, Hoc opus hic labor est, ne in dis¬
solutionem, quae mortalium est, & huic
soli adiuncta, erumpat: Etsi in corpo¬
re