103
11
LIBER PRIMVS.
existit, non plenè atque adeò citra uim
existit, ea, quamuis mortua sit, quòd non
operetur, tamen corpori insita est. Item
in eo, qui iugulum gladio praebet, ictus
uitam longam auffert, sed quicquid ul¬
terius in corpore subsultat adhuc uiuum,
ingenita uita naturę est. Et haec prorsus
non est obseruanda, sed ea, qua corpus
reuiuiscit. Ergo uita longa nobis homi¬
nibus inest, ueluti ignis ligno insitus,
qua redintegrascit homo.
CAPVT QVINTVM.
Sed ut adhuc magis dilucidè appa¬
reant ea, quae de parente diximus, qui
praeter naturam est, & naturali iuxta prę¬
finitum insitus: quae causa est duplicis
uitae ac corporis, naturalis, & eius qui
praeter naturam est parentis, ex quibus
facile liquet, hominem duplici semine
nasci. de his omnibus sic breuiter habe
to. Iam inde ab Adamo immutata est con