103
22
DE VITA LONGA
quorum omnium origo & ars suis locis indi¬
cabuntur. Porrò, in conseruationem
ius, quòd praeter naturam est, corporis,
plerique fuerunt aequales Mathusalem, sed
in transformationibus longè erraue¬
runt: Nam operatio eorum in phantasti¬
cum corpus abijt, propter eorum insci¬
tiam rerum physicalium: Quare multi
sunt, quorum uita longa, in nouissimum
usque diem existit, fiunt tamen eiusmodi
metamorphoses citra longam uitam:
Quemadmodum in lupis marinis acci¬
dere uidemus, eiusdem uitae cum reli¬
quis lupis, id genus animantia si pristi¬
nae formae restituuntur, mortalitati rur¬
sus obnoxia fiunt: Similiter & de corpo¬
re phantastico iudicandum, interueni¬
ente cibo aut hominis osculo. Haec om¬
nia delticae impressioni obnoxia fiunt,
priusquam tamen in impressionem delticam
abeunt, non adest mors, nisi quatenus
phantasticum corpus admixtum admit¬
titur, id quod narcoticam formam gi¬
gnit