103
32
DE VITA LONGA
tam prolixos Auicennae canones, cum
pauca admodum de substantia in se ha¬
beat morbus, neque fieri potis est, ut illis
loca atque dolores comprehendantur:
Quare talia adornari debent confortati¬
ua, quae scilicet naturam expellant, & ex
sui natura uincant: quoties enim Gutta
cannas in pulmone praefocat, toties
poplexia unà cum praefocatione conti¬
nuò sequitur, quam non nisi arcana tol¬
lunt. Hinc satis liquere puto, uel tantil¬
lum in re medica mysterij pluris fieri,
quàm uniuersa Auicennę somnia, quàm
uniuersum myropolium, quàm utraque
lumina & praepositum, unà cum insigni
experientia, quam Thesaurus praescri¬
bit, quibus hactenus penè uniuerso or¬
bi illusum est. Sed redeamus ad arcana
domini Dei nostri magna munera: Du¬
plex est arcanum, aliud uitriolatum,
liud Mercurius auri, quem uulgus Saler¬
nensi um medicorum aurum potabile
falso appellat, adducti opinione Herme¬
tis,