633
150 EVONYMI
panno relinquitur, Quod si pars huius
aquae sub ardente Sole in scutella pona¬
tur, & in aerem cum aspersorio (uel
spergillo, ut uocant) fundatur, nubem
magnam & densam efficit subito, & ca¬
lorem Solis pro magno tempore miti¬
gat. Menses sistit, sudorem prohibet, ap¬
petitum excitat. dolorem capitis sedat,
maximè ex calida causa, uel Solis adu¬
stione obortum. Cancrum omnino &
integrè sedat. Denique multas & magnas
uirtutes habet. ualet enim in calidis
causis, sicut aqua uitae in frigidis. Quan¬
obrem usus eius est in omnibus febri¬
bus tam acutis quàm peracutis: in
mnibus affectibus calidis, & oculo¬
rum doloribus & capitis ex caliditate.
item ad taedium (fastidium) stoma¬
chi. ad lupum, & fistulam, & dolo¬
rem lateris, & calefactionem membri
uirilis ex coitu, & omnem passionem
circa haec membra genitalia ex qua¬
cunque causa calida. Et post partum
mulierum perutilis est, si pannus ea
intin¬