103
35
LIBER SECVNDVS.
elicitur. Hic non reor operę precium fo¬
re ea penitus obseruare, quae tum uete¬
res tum neoterici magna ostentatione
de origine leprae scripserunt: cum praxis
per se illa secum trahat & in lucem pro¬
ferat, sed puto Spagyricè agendum esse,
& admonere hos, qui uelint opem ferre
leprosis, ut prouideant, ne cum his, qui
Mercurium solis, quem plerique Spagyri¬
corum primam materiam appellant, au¬
rum potabile falsò crediderunt, aber¬
rent: quibus, euentus acta probauit si¬
cuti Archelaus refert &c. Nos nunc asse¬
rimus rubeam lepram à Mercurio Solis,
albam à Mercurio Lunae sanari: itaque,
ibi est totus scopus eius artis, ut Mercu¬
rium exactè conficias, & praescias, etiansi
Mercurius ad tingenda metalla non om¬
ninò sufficiat, ualere tamen in corpore,
tantum, ut illud sanitati restituere po¬
tens sit. Praeterea sunt alia arcana, quo¬
rum alibi de uita longa fit mentio, quae
lepram ex aequo tollunt.
d 4