103
50
DE VITA LONGA
tertio elixiro alia est, à singulari illa me¬
dendi ratione. Quare in hoc tertio li¬
bro primas obtinent flos cheiri & an¬
thos, in hoc enim absoluitur elixiridum
arcanum, atqui hoc ui & uirtute totius
quintae essentiae. Principio ergo, quo sin¬
gula magis intelligantur, quid quintum
esse sit, breuiter interpretabor. Quatu¬
or elementa procreat natura, ex quibus
temperata quaedam essentia conficitur
à spagyro, quemadmodum flos cheiri
exprimit (Hoc loco etiam parui referre
arbitror, quae super hac re ars Lullij ha¬
beat, cum plus sedecim pedibus (ut di¬
ci solet) ab uniuersa monarchia, quam
Archidoxa praescribunt, aberret. Aliud
namque est extractio, aliud confortatio,
aliud melioratio, ut istorum hominum
uoculis utar, quorum Raimundus in eo
libello, qui inscribitur ars Lullij, memi¬
nit, & ex his falsò quintam essentiam ę¬
stimauit. Haec quod magis sunt argutiae
quàm