103
59
LIBER TERTIVS.
sunt Raimundum, aliquot dolia releua¬
runt, dum elicerent quintam essentiam
uini, nihil prorsus tamen deprehenderunt
praeter uinum adustum, quo perperam
pro spiritu uini, usi sunt. Quae hoc loco
etiam requiruntur, alibi in philosophia
de generationibus reperiuntur. Suffici¬
at iam admonuisse Spagyrum, qua ratio¬
ne herbis quinta essentia insit, denique
quae in his sint inuestiganda.
DE ANTIMONIO CAP.VI.
Sicut antimonium finit aurum, sic
eadem ratione ac forma finit cor¬
pus: in illo enim est essentia quae ni¬
hil impuri cum puro confundi finit:
Neque quisquam spagyricę artis peritus,
deprehendere potis est, uim, tam ma¬
gnam antimonij: & in principio rerum
deuenit antimonium, & inter metal¬
la, quae aquae sunt, sic est relatum, ut porrò
etiam diluuio exacto, uis huius gemina