633
THESAVRVS. 155
gma & postea separando, ut praedi¬
ctum est. Quum autem faciliori uia id
facere uolueris, dissoluatur quodlibet
elementum cum aqua sua per partes
aequales, (& caetera: quae omitto, quòd
obscurius tradita sint.) Est etiam alia
uia subtilior redigendi quodlibet ele¬
mentum in sua perfectionem seu quin¬
tam essentiam: sed praesupponitur, quòd
elementum quodque prius iustificatum sit.
Deinde ponatur in uas circulatorium
in fimo equino, aut in balneo Mar. per
dies XXX. Tunc iterum destilletur. Sic
corpus ipsum tanquam materia crassa
permutabitur in spiritum uel substantiam
subtilissimam. Sunt qui idem facilius
efficiunt, accipiendo quatuor partes
terrae, & unam partem de uno quatuor
elementorum quodcunque uoles, &
digerendo modo praedicto, & circu¬
lando per dies xxx. sic quoduis elemen¬
tum in quintam essentiam permutant.
Materia autem satis circulata iudicatur,
quum quinta ess. super reliquam ma¬