633
160 EVONYMI
aere sanguineo (liquorem aerium intel¬
ligo,) permisce, & propina ieiuno: si af¬
fectus est calidus, cum uino: & si homo
excesserit annum uigesimumquartum, cum
aqua uitae. In febribus autem calidis, nul¬
lo modo sumi debet, Haec omnia Vl¬
stadius.
De quatuor elementis extrahendis
à chelidonia, & à folijs LAVRI, uide eti¬
am Io. Ganiueti librum qui Amicus me¬
dicorum inscribitur, differentia 4. ca¬
pite 7.
Quomodo extrahatur Quintum esse
à fructibus, ut pomis, piris, pru¬
nis, cerasis, castaneis, &c.
ex Vlstadio.
Fructus minutissimè concisos & con¬
tusos in mortario terreo, (lapideo,) mi¬
sce cum decima parte salis communis.
Deinde in cucurbita cum alembico cę¬
co pones in fimo, ut supra dictum est
de sanguine humano, &c.
Ex