57
DE ARTE
Mira au¬
quàm auri ipsius spiritus est, atque igneus
ri spiritus
quidam vapor, quem Heraclitus animam
vis.
esse dicebat, argentum, aes, stanhum, plum¬
bum, ferrum, & argentum viuum in aurum
conuerterint: quod & vidisse se, & nouisse
facere Cornelius Agrippa in suis de occul¬
ta philosophia libris scriptum reliquit, &
refert Marsilius Ficinus fieri: verùm id fru¬
stulum non tam sola auri forma, aut mate¬
ria est, quàm purioris pars, atque vegetio¬
ris, quae in ipsius centro inclusa erat, ex vtro¬
que concreta, artificióque elicita. Sunt enim
clementa ipsa, autore Aristotele, cum rebus
reliquis naturalibus in suo centrol purissi¬
ma: & ea pars auri
ipsius semen est, spiritus,
atque anima, qua aiunt ipsum viuere: quęue
si conuenienter educetur, sit aliquando fu¬
tura vegetior, paulatim igne promouens in
ampliores vires. Ignis enim, vt quidam ait,
ipsius est pabulum & alimentum: atque vel
ob hoc à nonnullis salamandra nominatur,
& ego dixi igneum vaporem; hac etiam de
Auri spi-causa appellaturus pyraustam, quodque ve¬
ritus nom.
geat, herbam virentem, & Phoenicem, quòd
na varia.
vnicus sit ille tam stupendę naturae spiritus,
ac quòd