57
Modus
ducendi
auri spi¬
ritum.
Auri prae¬
stantia.
DE ARTE
ab iis vsitatis notísque naturis, coelestis ma¬
gis habetur substantia. Vtuntur autem ad
hanc rem lauacro: in quo vi ignis supposi¬
ti remissa, auri quasi sordes absorbentur,
abeúntque in intimam munditiem omnia:
obdura quoque, ac tantum non adamantęa
ipsius moles contunditur, interioremque subit
liquationem atque interitum absque intertri¬
mento: ne quis fortasse putet tam integrum
in omnem partem metallum igne aliquot¬
fariam posse attenuari, quod vel ob id ma¬
ximè reliquis omnibus praelatum esse in suis
naturae historiarum libris Plinius scribat,
quòd vni rerum nihil igni depereat, tutò in
incendiis rogisque durante, quóque saepius
arserit, hoc magis proficiente ad bonitatem
materia. Tametsi nanque eadem ipsa moles
immanitate, ponderéque decidit: viribus
tamen permanet, nec est vnquàm quicquam
defectura: nec verò solùm, quod ipsi haud
citra miraculum peculiare est, non fit deterior,
sed magis atque magis enitescit. Demigrat de
statu quidem suo, nouum sibi vt ingenium
induat: deiicit de pondere, ipsumque leuita¬
te permutat: fitque in ea, vti paucis verum
absoluam,