57
DE ARTE
nua tollens insolentius abire: Sic Pythago¬
ras & Plato suam philosophiam numeris
suis obscurarunt: & Aristoteles libros aliquot
edidisse se perinde, ac si non fuissent editi,
futuros quadam ad Alexandrum epistola
testatur. Sic & Lullius suum viuum ita durè
ac peregrinè tractandum scribit, dum in ci¬
nerem, aut quid aliud leuius deficiat, aut
penitus euanescat. Ita tractatum asserit quin¬
tam illam suam naturam euomere. Ea autem
ad suum lapidem vtitur: caeterùm lapide ad
metalla reformanda, nobilitandáque. Cedo
quaeso quidnam cum metallis vino est, aut
fuit vnquam, aut fore etiam putas commune?
Non minus à natura dissentire videtur ille,
quàm qui ex asino hominem, ex homine leo¬
nem enasci putat, aut aliud quippiam alie¬
nius. Perge verò quot horrenda ex literarum,
notis sibi ac sui studiosis passim mostra con
fingit? Vt saepe b, assumendum, relinquendum,
t, & a, in r, mutandum, aut, si mauis, r, in a, &
mille alia (libet enim paulisper agere per¬
sonatum Momum, & acriori criminatione
Lullium insectari) iubet deridicula: itáque
legentis animum impudenter eludens, lite¬
rarum