57
METAL. LIS.
14
materiei corruptae velut cadauerum inesse
foetorem quendam intolerabilem adnota¬
runt. Aurum quenam quaeso odorem emit¬
tit? Aiunt item mollem esse eandem. Quae-Subiectis.
nam autem huic mollities? At, inquies, in¬
sunt istaec omnia beneficio alterius cuius¬
dam rei in auro. Iam refragatur eorundem
autoritas rem operi isti ascribentium tan¬
tùm vnam. Vilem praeterea ac peruiam ma¬
teriam vociferantur, & in quoque existen¬
tem homine in ipsum etiam conuerti. At
vix quicquam est auro carius, rariúsque,
Idem vero neque in homine vllo est, nisi
forte insititium inuectitiumque, neque ita
excoqui in homine, ceu ferrum in struthio¬
camelo, potest, vti in chilum, ac tandem in
sanguinem, aut carnem hominis digeratur.
Quam item inanimu est? Inanimum enim
est omne, quod pulsu agitatur externo.
Animalem autem esse hunc lapidem affir-Cur lapis
animalis
mant, vel quod ex animali sit, vel quòd an¬
vocetur.
mam habeat, vel vtriusque potius gratia:
quorum nihil isti competit. Non igitur aurum,
vt multi falsò profitentur, lapidis huiusce
Argentm
materia est. Sed nec argentum. Qui posset
Inon esse
E ij