57
Lapisèr¬
bus foeti¬
dis.
ACatura
carnium
temperata.
DE ARTE
rigi, vt salem indipiscantur alicunde fusilem?
Nisi enim fusile foret, haud conquiesceret
cum metallis fusis. Nec verò te ab hac sen¬
tentia reuocet foetor lapidi attributus. Sal
enim odorem impunè secum asportat eius
rei, ex qua concrescit: vt coniicias è rebus
prolici debere foetentibus, sicuti sunt mu¬
liebria, lotium, stercus humanum. His acce¬
dit quòd lapidem illuminonnulli scripse¬
runt vilia inter stercora reperiri. Nec de¬
sunt etiam qui obnixè asserant quorundam
esse animalium stercus: nec qui carnes ani¬
malium putrefactas, proindéque animalem
ipsum appellari, quasi ex animalibus: qui¬
bus & illud concinit, quòd naturam obti¬
nent qualitatibus temperatam animalium
carnes: autor Themistius. Ex iis dilucet la¬
pidis philosophici materia, huiusque origo.
Superest autem vt doceamus quo pacto il¬
la, quae ei sunt origo, in ipsam, hoc est, in sa¬
lem vertantur, sal verò in lapidem, qualís¬
nam is sit, & cur ita vocetur. Neque enim
verè lapis est: sed similitudinem tantùm
cum lapide quandam habet. Atque his ex¬
tricatis, absolutum fuerit quod tum de theo¬
rice,