57
Ignis ad
lapidem.
Caloris
gradus ad
lapidem tri¬
plex.
lenis qua
lis initio
& in fine
operis:
DE ARTE
runt, integrum annum ardeant illaeso: alii
vaporem aquę tepidum, quod balneum ap¬
pellant, ignem esse huic operi peculiarem
astruunt. Bernardus Comes Treuerus aethe¬
reum quendam ignem circunclusum, & hu
mano calori similem: cui permulti astipulan¬
tur. Mihi verò ex iis omnibus is videtur in¬
ter reliquos eligendus, quem ipsius exigit
operis necessitas. Interdum enim equino
vtemur fimo, interdum quoque elychnio
accenso, licibus calidis, atque ardentibus
prunis. Nec ab re triplicem caloris consti¬
tuunt gradum: vnum remissi, qui operis ini¬
tio adhibeatur: alterum paulò validioris,
quo elementis in vnum coalitis, ad calcem
vtamur: postremum intolerabilis, cuius ope
optatum adsequamur finem. Tota enim vis
in igne iacpt. Hoc rudem illam indigestámque
molem in elementa illa quatuor discerni¬
mus diuellimusque: eadem porrò compo¬
nimus aci cogimiis in vnum: hoc vertimus
in calcem, inchoatúmque perficimus. Atque
nisi principiò quidem lenis fuerit & man¬
suetus ignis, conglutinabit constringétque
potiùs; quàm dissoluet: rursum nisi inua¬
luerit,