95
LABYRINTHVS
in ipsis adhuc iacent, & sunt in ipsis potentialiter, quemadmodum
lignum nondum fabricatum, id enim omnes formas in sese com¬
prehendit potentialiter: uel enim imaginem in eo sculpere licebit,
& ad aliam formam redigere, quia in potentia sua quamlibet for¬
mam à principio retinet, donec actu accedente certa forma ex eo
eliciatur. Sic quoque de elementorum corporibus dicitur, quod com¬
plexiones dant, nec tamen ipsas in se habent. Et hoc Medicus om¬
nibus modis animaduertat, praesertim hanc ob causam, ne forte
qualitates & humores matres esse putent. Nam elementa ipsa sunt
mater, & eorum procreationes sunt species, non autem humores,
ne forsan in hoc erretur, dicendo: Cuius humoris hoc? Responde¬
bo: Colericae, imo calidae potius sectae uidendum est. Nam nec cole¬
ra, quatuor columnarum una est, sed secundum omnium ueterum
sententiam morbus est. Item dicendo: Cuius qualitatis? non bene
respondebitur: Sanguineae, quia sanguis quoque non est ex quatuor
columnis, sed potius corpus est uenarum, nam quod uinum in do¬
lio, id sanguis in uenis est. Item quaerendo: Cuius naturae? non ap¬
positè respondebitur: Flegmaticae, quia cum flegma sit excremen¬
tum nasi, quid ad uentrem? Interrogando autem, Cuius elementi?
Respondemus: Terrae, aquae, ignis, aut aëris &c. Et si responsum
constat ex quo elemento morbus sit, ut ex igne, non ex colera, ex
terra, non melancholia, ex aqua, non flegmate, ex aëre, non sangui¬
ne, Non enim dicendum est, hoc est melancholicum, cum neque coelo,
neque terrae quicquam de melancholia constat. Neque dicendum, hoc
colera est, hoc flegma, hoc sanguis &c. quia natura ipsa in suo pro¬
cessu ac ordine, nihil de his scit, nec cogitat.
Posteaquam hoc modo, Medicus elementa cognouerit, tunc
in generatis omnia morborum genera inuenit, quoscunque homi¬
nes patiuntur. Nam qualis flammula est, talis etiam est morbus
flammulae. Quid hic quaeso opus multos libros euoluere, aut quid
opus diutius circumcurrere ac quaerere, num ex uesica, num ex alia
re morbus fiat? Nam si recte nosti unde limus palustris ueniat, unde
urtica,