95
DIALOGVS HAVD
INIVCVNDVS IN QVO PHI¬
losophus Medicastrum quendam super erroribus
in medendo commissis, coram Praetore
accusat.
PHILOSOPHVS.
EN optime Praetor illum Medicastrum qui nuper cog¬
natum meum Antonium Oberdorffium, uirum om¬
ni seculo dignum, suis pharmacis usque adeo infarsit, ut
spiritum citius quàm morbum exueret. PRAETOR.
Audin tu haec? quid respondes? CIMBER. Non ego.
sed Doctor ille Stromerius ab eo accitus. PRAETOR. Tu tamen huic
pharmaca exhibuisti? CIMBER. Pauca admodum, sed salutifera.
PRAETOR. At ab eo fugisti. CIMBER. Cum ille se alij commisisset,
ego ipsum quoque relinquere sum coactus. APPARITOR. AEquissi¬
me Praetor, ut rei seriem cognoscas, is primus & ante omnes acci¬
tus fuit, remque citra periculum fore cùm pertinatia adseuerauit, si
modo sibi obsequeretur aeger, uerum pharmaco, quod sibi miscu¬
erat, epoto, in deterius inclinabat, quod animaduertens hic bonus
uir. maturata fuga abiuit, hominemque in summo periculo reliquit:
ob id per amicos Stromerius archiater uocatus est, qui rem despe¬
ratam cernens, ab omnibus medicabulis abstinendum esse pronun¬
ciauit. PRAETOR. Audis haec Cimber? CIMBER. Etiam Domine:
sed pharmaca per me exhibita nocere non poterant: nam manibus
meis ipsa concoxi, rebusque tam salubribus temperaui, ut nihil noxij
haberent, quae & antea plerisque alijs exhibui, cum quibus etiam be¬
ne cessit. PHILOSOPHVS. Audis iustissime Praetor hominis
I iij
eximiam