95
DIALOGVS.
omnibus rite perpensis, tum primum Medico remedia indaganda
sunt, quae à nullis quàm ab his quib. omnia haec explorata sunt, com¬
mode inueniuntur. Quod si omnium indicationes cum principe af¬
fectu consentiant, faciendorum eandem indicationem praestabunt,
Si autem inter se pugnant, aut si morbi promiscui concurrunt, qui
uarium curandi genus desyderant, hoc opus hic labor est, ibi opor¬
tet Medicum in omnibus tum exercitatum tum natura prudentem
esse, ut cuiusque indicationis sollicitae potestate perpensa & cum alijs
collata, quid potissimum laboranti accommodum sit, eliciat, quippe
cum indicationi ab affectu sumptae omnes aliae, uel maior copia con¬
trarium pręscribant, Illa licet numero sit inferior, magnitudine ta¬
men & potestate plerumque superior remanet. Ibi quid primum quid
ultimum inuenire operosissimum est. Nam is demum curator mor¬
bi erit, qui & inuenire & perficere potest quid potissimum ex his sin¬
gulis suggeritur, & praestare quo pacto quodque horum peragitur, hoc
artis Medicinae munus est. Quanquam nonnihil ad hoc suffragabit
facultas ipsa, cuius ratio in primis habenda est: Ita tamen ut semper
& ad causam, & ad affectum, & ad id quod per sanitatem utplurimum
obseruatum est, ac ad alia antea relata referre iuditium oporteat. Om¬
nium itaque agendorum cunctabundo consilio examinato ad auxilio¬
rum inuentiones perueniunt, & ad curatiuum munus descendunt,
ac iuxta propriam methodum ex singulis congestam medicamenta
describunt. Verum ab hac consultatione coci medicamentorum
omnino sunt semoti, quemadmodum ministri publici à consilijs ma¬
gistratus. Quo igitur pacto medicamentarius noscere poterit, qui¬
bus indicationibus haec uel illa medicabula descripta, qua ratione in
idem tot simplicia commixta sunt? an ex una intentione, an ex
contrarijs conflata, quę fidei symplasiarum committunt, nisi quan¬
tum ex apparentibus (ceu rude uulgus) eliciat. Cum autem huius¬
modi medendi ratio, alia & alia sit, in singulis ferme corporibus,
tum ob temperiem diuersam, tum ob concomitantia synthomata,
tum ob causarum disparilitatem. Demum ob ea quibus corpora no¬
K
stra.