95
DIALOGVS.
nere. Aliud est Medicum esse, aliud chimistam agere, hunc fumus ex¬
cusat, illum humus redarguit. Sed praeter pensum in illa incidimus.
Vt ad limites artis Medicae redeamus tempus admonet. Audistin
unquam offensam actionem morbum nominari? morbus omnino
affectio est, quae actioni incommodat, hunc synthomata ceu umbra
corpus concomitantur, huic in primis curatio debetur, synthoma
ut synthoma est, nec curationem indicat, nec rationem affectus ha¬
bet, nemo enim claudicationem sanat, id enim ridiculum foret, sed
morbum qui hunc efficit, ueluti est flegmon uel alius quispiam, hunc
omni ratione discutere tentamus, ut hoc abolito rectus incessus red
datur. Tu autem nec morbo nec causa eius (quae in quouis morbi ge
nere scrutanda est, nam ea pręsente nec morbus, nec synthoma adi¬
mi potest) perpensa, quod summo studio exquirendum foret, con¬
temnis, aut peruerse facis, hominesque non secus ac syluestres apros
tractas, nam nihil certi habes ad quod institutum consilijue ratio¬
nes referas &c. Quare dij tibi dent quę mereris cum curatio¬
ne istac tua, homo omnium qui sunt, qui fuerunt,
& qui futuri sunt confidentissi¬
me.
[GR] Τέλος. [/GR]
NORIBERGAE APVD VALENTI¬
num Neuberum, impensis Bernhardi
Vischer.
ANNO
M. D. LIII.