633
200 EVONYMI
destillationes lento igne repetantur. Mul¬
melius enim omnis mixtio peragitur
paulatim & lentè, quàm subitò & uio¬
lenter. Et si destillare simul cum aqua
uitae remedia, quorum uim miscere ei
desideramus, non licuerit: contrita sal¬
tem aliquandiu in ea macerentur. attra¬
hit enim ad se omnium ei impositorum
uires. Extat Arnoldi de Villa noua
liber, aut Rogerij potius, quem manu¬
scriptum habeo, in quo docetur sin¬
gillatim ad quos affectus & morbos,
quae medicamenta in aquam uitae mace¬
randa infundi debeant, per singulas cor¬
poris partes, quas ille duodecim zodia¬
ci signis attribuit.
Gentianam aduersus grauissimos
quosdam morbos & uenena antido¬
tum esse optimam, multis hactenus se¬
culis notum est. sed multò efficacius
pollinem eius cum aqua ardente fau¬
cibus pecorum, quae ueneno in cibo
potuue uel morsu ictúue laesa sciunt
aut suspicantur, quidam infundunt: &
si