633
THESAVRVS. 205
ris, rosmarini, singulorum semunciam.
Omnia trita infundes in aquae uitae de¬
stillatae libras duodecim per tres dies:
Vt reperi in libro quodam manuscri¬
pto: sed forte nimia est aquae uitę men¬
sura. nam ad singulas libras eius, sex
drachmae tantùm (cum scrupulo for¬
te) specierum adduntur.
In Gallico morbo interdum fauces
& guttur ex prauis destillationib. ero¬
dunt, quibus nisi succuratur, saepe gar¬
gareon absumitur, saepe usque ad ossa tran¬
sit corruptio. Itaque purgationes & diuer¬
siones fieri debent, &c. Fit & aqua ad
id mirabilis: destillatur theriaca in
qua uitę & aceto per alembicum, aqua
exit limpidissima uirtutum multarum:
pręcipuè autem ualens ubi profundi¬
us conduci uis medicamenti debet. si
ergo bolum Armenium aut sphragîda in
eo dissolueris, ac partes erosas tetige¬
ris, & seminaria eius contagionis absu¬
mes, & erosionem omnem sanabis, Fraca¬
storius libro 3. de contagione.