633
THESAVRVS. 207
reliquas, ut dixi, & quas caponum aquas
uocant ponemus, & unam cum medi¬
camentis aliquot in sanguine porci in¬
fusis.
In uino macerari & postea destilla¬
ri, de ijs pręcipuè herbis et medicamen
tis institutum uidetur, quae per se parùm
succi habent, ut saluia, beronica, melis¬
sa, absinthium, &c. quae insuper odorem
suum, attrahente illum ac imbibente.
uino, ne ob tenuitatem dissipetur, ita
firmius retinent. Dicemus autem hic
tiam de quibusdam in uino macerandis,
sed recentibus. Nam supra de aridis in
uino alióue liquore maceratis atque ita
destillatis egimus.
Beronica, uulgò dicta [G]eerenbreyß[/G], in
uino per dies aliquot maceratur, & si¬
militer melissa. Vires nimirum eaedem
sunt, sed efficaciores tenuioresque, quae
herbis ipsis per se.
Melissa id est citraria (inquit Lullus)
ponatur in uino ad destillandum. Huius
uini cochlear bibatur à ieiuno. Intelle¬