633
THESAVRVS. 209
nera guttarum frigidarum. Neruos
super omnia confortat. Vtilissimum
est contra scabiem ex frigore generatam.
Visum bibentis acuit: caliginem & la¬
chrymas & superfluos humores oculo¬
rum tollit. Pectori salubre, concoctioni
tile contra malos humores quib. impe¬
ditur. Cum bono uino potum, appetitum ciet.
Labes, lenticulas siue maculas faciei in¬
de ablutae abstergit. quod si adiecto
pauco balsamo facies lauetur, bonitas
coloris efficitur. Gingiuas curat.
dor eius occidit omnes muscas & uer¬
mes. Hydropen sanat cuius causa est
frigida: & choleram superfluam, potu
& ablutione. Omne genus uulnerum uti¬
liter eo abluitur, & sic ab omni putrefa¬
ctione praeseruat. Omnia febriu genera
sanat, maximè quartanas. Sancti Laza¬
ri morbus huius uini potu crescere, pro¬
hibetur. Prodest etiam ijs quorum imminu¬
tum est cerebrum, & phreneticis. Item si
quis casu ederit araneam, & statim hoc
uinum superbiberit, ueneno laedi non