633
228 EVONYMI
simul maceratis,) ac destillata in uase
uitreo per balneum feruentis aquę, cui
arenae quantitas sit commixta. Excipit
autem duplicem aquam, primam claram,
secundam rubentiorem. Deinde ad
pituitosum uel melancholicum morbum
Gallicum, aliam compositionem sub¬
iungit similiter destillandam. Quòd si
efficacius, inquit, in atram bilem reme¬
dium desideraueris, tres aut quatuor
angues, longos, nigros, excoriatos ex¬
enteratosque, tùm multo sale, temporis
aliquo spatio, tum aceto perfricatos, ut
unà colliquescant, addere poteris. nam
hoc non solum morbo Gallico, sed le¬
prae multisque alijs aegritudinibus, quas
nunc praetermittendas duximus, maxi¬
confert. Sed compositionem istarum
aquarum & usum, apud ipsum authorem
leget qui uoluerit. Ipse quidem se quos
dam decimo potu curasse ait: alios lon¬
giori tempore, in quibus grauior erat
morbus.
Io. Almenar libri de curandi morbi
Gallici