633
THESAVRVS. 235
iusque quantum libuerit. Ponantur hęc
in amphora magna amplum habente fun¬
dum & strictum os, quod cooperiatur
superius cum argilla. Item iuxta orifici¬
um fiat foramen, ubi ponatur caput em¬
boti. item ligentur. & tunc sub ampho¬
ra prima fiat ignis lentus, ita ne materia
ebulliens attingere possit caput embo¬
ti. Sic uapor per embotum ad aliam ollam
transiens in superiori condensabitur,
& in liquorem ualde clarum & subtilem
uertetur, qui in inferiore olla recipi¬
tur, Haec Rogerius. Quae a librarijs cor¬
rupta iudicaui, hoc signo d notare uo¬
lui.
CAPONVM AQVAE.
Caponum aquae, ut uocant, propi¬
nantur ad uires restaurandas, ual¬
de debilitatis morbo aut nimia euacua
tione, puerperis & senibus ęgrotanti¬
bus. Solent autem caponem ipsum in
aqua diutissimè coquere, ut caro omnis