633
THESAVRVS. 243
bra corroborat. Cum castoreo pota ua¬
let contra omnem guttam, quae nondum
radices egit in membris. Nouem conti¬
nuis dieb. à ieiuno pota fugat omnem
febrim ex quacunque materia proueni¬
entem, (si per nouem dies quotidie ma¬
ne bibatur. Est etiam utilissima haec
qua ad abluendum uulnera in quibus
nerui dissecti sunt.)
Alia Aegidij, numero nona, aliqui
duplicem uocant. Seminis apij, sem.
papaueris albi, apij, zinzib. (aliâs, Sem.
apij, papaueris albi, sacchari, caryoph.)
singulorum aequale pondus. Tritis in
mortario adde aqua conseruatiuam (hoc
est ex petroselino destillatam,) et destil¬
la. Hoc summum est tussis remedium,
& malè affecti pectoris, si quis ieiunus
eam frigidam biberit, & uesperi quàm
poterit calidissimam. Cum castoreo cali¬
da pota ualet contra apoplexiam & mem¬
bra paralytica sanat, modo paralysis
no sit mortua in membris. Somnum &
quietem facilem conciliat: membra omnia