250
EVONYMI
aurum
in
tenuissimas
diductum
lami¬
nas
fuerit,
maximè
uerò
si
in
calcem
re¬
dactum.
Sed
haec
omnia
superabit,
quod
ex
auro
redditum
fuerit
oleum.
Simpli¬
citer
uerò
decocti
auri,
ut
in
iure
capo¬
nis,
uim
planè
nullam
esse,
nisi
quid
ipsa
persuasio
potest,
crediderim
cum
ple¬
risque
omnibus
eruditis.
De
auri
faculta¬
tibus
uide
Auicennam
lib.
2.
cap.
78.
Sed
quoniam
purissimum
ad
remedia
deli¬
gendum
est,
adscribam
hîc
Plinij
uerba
ex
libro
33.
circa
finem
capitis
4.
de
au¬
ri
purgatione:
Torretur
aurum
cum
sa
lis
grumo
pondere
triplici
misso:
&
rur¬
sum
cum
duabus
salis
portionibus,
&
una
lapidis
quem
schiston
uocant:
ita
uirus
tradit
rebus
unà
crematis
in
ficti¬
li
uase,
ipsum
purum
&
incorruptum.
Ego
Plinium
hoc
loco
non
rectè
schi¬
stum
lapidem
pro
schisto
alumine
acce¬
pisse
conijcio.
nam
&
alibi
(libro
35.
ca.
15.)
aurum
alumine
nigro
purgari
ipse
scribit.
Excellit
autem
inter
aluminis
genera
quod
schistum
uocatur.
Quin
Et