633
256 EVONYMI
temperie soluit urinam denegatam. sa¬
nat epilepticos & insensatos, & con¬
fert leprosis. Multi hoc tempore uiri di¬
uites & principes, partes aliquas auri
cum ferculis eorum coqui iubent, alij
utuntur in pannellis cum electuarijs,
alij in limatura. nam in confectione
diacameron additur tum auri tum ar¬
genti limatura. Sunt qui frustum auri
in ore tenere & saliuam deglutire so¬
leant. Constat autem quòd argentum
ore retentum extinguit sitim: & coral¬
lium confortat stomachum, tum re¬
tentum ore tum collo suspensum, ita quod
pendeat uersus stomachum. sic enim
eius conturbationem prohiberi expertus
sum. Alij conuertunt aurum in aqua po¬
tabilem, qui modus sine dubid optimus
est. Et alij quidem aliter eo utuntur pro di¬
uersis hominum conditionibus & tempe¬
ramentis. Est sanè auru res arcana, perfe¬
ctissima, temperamento ęquali & mira¬
bili proportione elementarium uirtutum com¬
posita, cui nullum corpus mixtum compara¬
ri po