633
THESAVRVS. 265
Ireos puluis aquae calidae mixtus,
doratam reddit, & barbitonsoribus
in usu est. Lauendulae & multò ma¬
gis spicae uulgò dictae flores, tum re¬
centes, tum aridi, in aquam, aut ui¬
num, aut aquam ardentem uase bene¬
obturato insolatoque inijciuntur, ut
dore suo imbuant. Sed recentes &
adhuc humidi, uinum ferè in acetum
conuertunt: sicci non item. Odora¬
tior autem fiet liquor, si flores in ua¬
se uitreo clauso, in Sole siccentur: &
postea uinum album affundatur.
Quòd si quis odoratam aquam ex
tempore desideret, unam aut alte¬
ram guttam olei de spica aquae purae
satis copiosae affundat, & simul in
uitreo uase oris angusti agitet. Haec
omnia quanquam sine destillatione fi¬
unt: eadem tamen ritè destillata, prae¬
sertim alijs quibusdam admixtis, si¬
ue pretiosis, ut moscho, ambra, zi¬
uetta, caphura, agallocho, siue medio¬