633
272 EVONYMI
una cum decem aquae purae partibus mi¬
xta, totam facit suauissimam. Moschi¬
grana uiginti plus minus, (prout odor
eius magis minúsue tibi placuerit,) nu¬
cis moschatae, carvophyllorum, ga¬
langae, spicaenardi, granorum paradi¬
si, macis, cinnamomi, singulorum un¬
cia. Omnia trita indantur in uas ui¬
treum destillationi idoneum, affusa
quae rosaceae sesquilibra aut circiter.
Sic per quatuor aut quinque dies re¬
linques. postea addes ter tantum aquę
rosaceae, & totum hoc destillabis in
lembico in caccabo pleno aqua bul¬
liente tanquam in Balneo Mariae.
quam inde collectam diligenter occlu¬
sam seruabis ad eundem usum, ut supe¬
riorem.
Alia excellens. Aquae florum citri
librae duae. Aquae de rosis rubeis libra:
de myrtis, selibra. Rosarum moschata¬
rum bona quantitas, & similiter iasmi¬
ni (scilicet florum.) caryophyllorum se¬
muncia. Assae dulcis bene contritę un¬
ciae