633
236 EVONYMI¬
uitia quaedam huiusmodi sunt, ut homi¬
nem ingenuum cum ijs in publico ap¬
parere pudeat. nonnulla etiam mole¬
stiam inferunt, dolorémue aut pruri¬
tum, ut tubercula quaedam in facie, &c.
Nos quidem haec non mulieribus aut
alijs hominibus, sed me dicis tantum scri
bimus, quos uiros bonos & prudentes
esse conuenit: ut cum aliâs honestis istis
remedijs utantur, tum imprimis cum
huiusmodi à regum et principum nobi¬
liumque matronis spectatae probitatis re¬
quiruntur. Plura de istis, & quid cosme¬
tica ars, qua honestus ornatus quaeri¬
tur, à commotica & fucatoria differat,
leges apud Galenum de compos. me¬
dic. sec. locos lib. I. cap. 2.
Aquas cosmeticas simplices hîc non
referemus, ut sunt aqua florum faba¬
rum, fragorum, roris, lactis caprini: Vi¬
de supra de aqua fragorum, & de ea¬
dem ac caeteris apud Brunsuicensem aut
Ryffium. Habet & aqua uitae uim cos¬
meticam ut suo loco recitauimus.
Aquae