633
THESAVRVS. 279
rosacea destillentur. Remediantur cum
admiratione, Epiphanius Empiricus.
Aqua concilias faciei roseum & for¬
mosum colorem. R. pintam aquae ui¬
tae ter destillatae. prasilij unciam: caryo¬
phyllos numero decem & totidem gra¬
na paradisi. cubebas quinque numero.
Omnia trita & cribrata cum aqua uitae
perparum feruefacies in uase diligenter
operculato, ne quid ullo modo expi¬
ret. Deinde refrigeratam hanc mixturam
destillabis per alembicum uitreum
mnino lento igne, & habebis aquam bo¬
nam & claram. Cùm uti uolueris, spon¬
gia inde madida faciem uel cutem ali¬
cuius tinge: Facit enim sine dubio colo¬
rem roseum, candidum, formosum. Et du¬
rat ista tinctura longo tempore, nempe
per duos uel tres annos. Quòd si aqua
uitae defuerit, accipe uinum rubeum de
Rupella quod reperiri potest optimum,
mensura semiloti. maior enim uini men¬
sura esse debet quàm aquae uitae. Sed
qua uitae multò melior est ad hanc